굿뉴스홈 서울대교구 | 가톨릭정보 | 뉴스 | 메일 | 갤러리 | 자료실 | 게시판 | 클럽 | UCC | MY | 로그인
  ▒ 주요 기도

  ▒ 특수 기도

  ▒ 여러 가지 기도

  ▒ 고해성사

  ▒ 묵주기도

  ▒ 십자가의 길

  ▒ 위령기도(연도)

  ▒ 공소 예절

  ▒ 사목수첩 - 성사

  ▒ 사목수첩 - 상장례

  ▒ 사목수첩 - 축복

성체성사 (Latin)  

ORDINARIUM MISSAE
(Latinum)


Ritus Initiales

Introitus
+ In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
◎ Amen.

+ Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei,
et communicatio Sancti Spritus sit cum
omnibus vobis.
◎ Et cum spiritu tuo.

+ Fratres, agnoscamus peccata nostra, ut apti
simus ad sacra mysteria celebranda.

+ Confiteor Deo omnipotenti
◎ et vobis, fratres, quia peccavi nimis cogitatione, verbo, opere et omissione: mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, omnes Angelos et Sanctos, et vos, fratres, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.

+ Misereatur nostri omnipotens Deus et, dimissis peccatis nostris, perducat nos ad vitam
aeternam.
◎ Amen.

Kyrie
+ Kyrie, eleison.
◎ Kyrie, eleison.
+ Christe, eleison.
◎ Christe, eleison.
+ Kyrie, eleison.
◎ Kyrie, eleison.

Gloria
+ Gloria in excelsis Deo
◎ Et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Laudamus te, benedicimus te, adoramus te, glorificamus te, gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam, Domine Deus, Rex caelestis, Deus Pater omnipotens.
Domine Fili unigenite, Iesu Christe, Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris, qui tollis peccata mundi, miserere nobis; qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram
Patris, miserere nobis.
Quoniam tu solus Sanctus, tu solus Dominus, tu solus Altissimus, Iesu Christe, cum Sancto Spiritu: in gloria Dei Patris. Amen.

Collecta

Liturgia verbi

Lectio Prima
○ Verbum Domini.
◎ Deo gratias.

Psalmus

Lectio Secunda
○ Verbum Domini.
◎ Deo gratias.

Alleluia

Evangelium
+ Dominus vobiscum.
◎ Et cum spiritu tuo.

+ Lectio sancti Evangelii secundum N.
◎ Gloria tibi, Domine.

+ Verbum Domini.
◎ Laus tibi, Christe.

Homilia

Credo
+ Credo in Deum,
◎ Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum: Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus: Descendit ad inferos; tertia die resurrexit a mortuis; Ascendit ad caelos; sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis; inde venturus est judicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, Sanctorum communionem,
remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.

Oratio Universalis. Seu Oratio Fidelium

Liturgia Eucharistica

+ Benedictus es, Domine, Deus universi, quia de tua largitate accepimus panem, quem tibi offerimus, fructum terrae et operis manuum homimum, ex quo nobis fiet panis vitae.
◎ Benedictus Deus in saecula.

+ Per huius aquae et vini mysterium eius efficiamur divinitatis consortes, qui humanitatis mostrae fieri dignatus est particeps.

+ Benedictus es, Domine, Deus universi, quia de tua largitate accepimus vinum, quod tibi
offerimus, fructum vitis et operis manuum hominum, ex quo nobis fiet potus spiritalis.
◎ Benedictus Deus in saecula.

+ In spiritu humilitatis et in animo contrito suscipiamur a te, Domine; et sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, Domine Deus.

+ Lava me, Domine, ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me.

+ Orate, fratres: ut meum ac vestrum sacrificium acceptabile fiat apud Deum Patrem
omnipotentem.
◎ Suscipiat Dominus sacrificium de manibus tuis ad laudem et gloriam nominis sui, ad utilitatem quoque nostram totiusque Ecclesiae suae sanctae.

+ Oratio super oblata
◎ Amen.

Prex Eucharistica Ⅱ

+ Dominus vobiscum.
◎ Et cum spiritu tuo.
+ Sursum corda.
◎ Habemus ad Dominum.
+ Gratias agamus Domino Deo nostro.
◎ Dignum et iustum est.

+ Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi, sancte Pater, semper et ubique gratias agere per Filium dilectionis tuae Iesum Christum, Verbum tuum per quod cuncta fecisti: quem misisti nobis Salvatorem et Redemptorem, incarnatum de Spiritu Sancto et ex Virgine natum. Qui voluntatem tuam adimplens et populum tibi sanctum acquirens extendit manus cum pateretur, ut mortem solveret et resurrectionem manifestaret. Et ideo cum Angelis et omnibus Sanctis gloriam tuam praedicamus, una voce dicentes:

◎ Sanctus, Sanctus, Sanctus,
Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra gloria tua.
Hosanna in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.

+ Vere Sanctus es, Domine, fons omnis sanctitatis.
Haec ergo dona, quaesumus, Spiritus tui rore sanctifica, ut nobis Corpus et Sanguis fiant Domini nostri Iesu Chiristi.
Qui cum Passioni voluntarie traderetur, accepit panem et gratias agens fregit, deditque
discipulis suis, dicens :

ACCIPITE ET MANDUCATE
EX HOC OMNES :
HOC EST ENIM CORPUS MEUM,
QUOD PRO VOBIS TRADETUR.

Simili modo, postquam cenatum est, accipiens et calicem, iterum gratias agens dedit discipulis suis, dicens :

ACCIPITE ET BIBITE EX EO OMNES :
HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS MEI
NOVI ET AETERNI TESTAMENTI,
QUI PRO VOBIS
ET PRO MULTIS EFFUNDETUR
IN REMISSIONEM PECCATORUM.
HOC FACITE
IN MEAM COMMEMORATIONEM.

+ Mysterium fidei :
◎ Mortem tuam annuntiamus, Domine, et tuam resurrectionem confitemur, donec venias.

+ Memores igitur mortis et resurrectionis eius,
tibi, Domone, panem vitae et calicem salutis offerimus, gratias agentes quia nos dignos
habuisti astare coram te et tibi ministrare.

Et supplices deprecamur ut Corporis et
Sanguinis Christi participes a Spiritu Sancto congregemur in unum.

Recordare, Domine, Ecclesiae tuae toto orbe diffusae, ut eam in caritate perficias una cum Papa nostro N. et Episcopo nostro N. et
universo clero.

Memento famuli tui (famulae tuae) N.
quem (quam) (hodie) ad te ex hoc mundo vocasti.
Concede, ut, qui (quae) complantatus (complantata)
fuit similitudini mortis Filii tui,
simul fiat et resurrectionis ipsius.

Memento etiam fratrum nostrorum, qui in spe resurrectionis dormierunt, omniumque in tua miseratione defunctorum, et eos in lumen
vultus tui admitte.

Omnium nostrum, quaesumus, miserere, ut
cum beata Dei Genetrice Virgine Maria, beatis Apostolis et omnibus Sanctis, qui tibi a saeculo placuerunt, aeternae vitae mereamur esse consortes, et te laudemus et glorificemus per Filium tuum Iesum Christum.

Per ipsum et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti,
omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum.
◎ Amen.

RITUS COMMUNIONIS

+ Praeceptis salutaribus moniti, et divina
institutione formati, audemus dicere :

Pater noster
◎ Pater noster, qui es in caelis : sancificetur nomen tuum; adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo.

+ Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis, da propitius pacem in diebus nostris, ut, ope misericordiae tuae adiuti, et a peccato
simus semper liberi et ab omni perturbatione securi: exspectantes beatam spem et adventum Salvatoris nostri Iesu Christi.
◎ Quia tuum est regnum, et potestas, et gloria in saecula.

+ Domine Iesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis : Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : ne respicias peccata nostra, sed fidem Ecclesiae tuae; eamque secundum voluntatem tuam pacificare et coadunare digneris. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
◎ Amen.

+ Pax Domini sit semper vobiscum.
◎ Et cum spiritu tuo.

+ Offerte vobis pacem.
◎ Invicem benedicimus corde sincero.

+ Haec commixtio Corporis et Sanguinis Domini nostri Iesu Christi fiat accipientibus nobis in vitam aeternam.

Agnus dei
◎ Agnus Dei, qui tollis peccata mundi : miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi : miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi : dona nobis pacem.
+ Perceptio Corporis et Sanguinis tui, Domine Iesu Christe, non mihi proveniat in iudicium et condemnationem : sed pro tua pietate prosit mihi ad tutamentum mentis et corporis, et ad medelam percipiendam.

+ Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.
Beati qui ad cenam Agni vocati sunt.

◎ Domone, non sum dignus, ut intres sub tectum meum : sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea.

+ Corpus Christi custodiat me in vitam aeternam.
+ Sanguis Christi custodiat me in vitam aeternam.

+ Corpus Christi.
◎ Amen.

+ Quod ore sumpsimus, Domine, pura mente capiamus, et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum.

Postcommunio

RITUS CONCLUSIONIS

+ Dominus vobiscum.
◎ Et cum spiritu tuo.

+ Benedicat vos omnipotens Deus Pater, et
Filius et Spiritus Sanctus.
◎ Amen.

+ Ite, missa est.
◎ Deo gratias.